

Liber Deuteronomii*
Caput 5: Versus 16
Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi.Post tria praecepta succedunt septem quae ad proximum pertinent. Inter septem primum, sed in ordine omnium quartum est:Honora patrem tuum,etc. A parentibus enim homo oculos aperit, et vita haec ab eorum dilectione exordium sumit: unde hoc mandatum, maximum et primum dicitur in altera scilicet tabula. Jubemur ergo parentes honorare, et officium pietatis et reverentiam eis exhibere; qui enim hoc parentibus non facit, quomodo faciet aliis? Quintum:Non maechaberis.Id est praeter legitimam uxorem nulli misceberis. Sextum:Non occides.Occidit etiam qui fame vel nuditate proximum mori videt, nec subvenit in quantum potest. Septimum:Non furtum facies.In quo omnem rapinam prohibet. Octavum:Non falsum testimonium dices.Crimen mendacii et falsitatis abominatur. Nonum:Non concupisces uxorem proximi tui.In quo etiam adulterinam cogitationem interdicit. Decimum:Non concupisces rem proximi tui.In quo ambitionem et concupiscentiam percutit. Primum ergo prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium saeculi amorem; quartum, impietatem; quintum, fornicationem; sextum, crudelitatem; septimum, rapacitatem; octavum, falsitatem; nonum, cogitationem adulterii; decimum, cupiditatem mundi. Et notandum, quod sicut decem plagis percutiuntur Aegyptii, sic decem praeceptis regitur populus Dei, et daemones occiduntur.